Aipros

Teenindus

Ärikliendile

Alpha Centauri (? Cen / ? Centauri) stella fulgentissima sideris Centauri, in australi caelo et quarta splendentissima in nocturno caelo est. Etiam stella proxima (praeter Solem) Terrae est, IV,III spatia lucis annuae (sla) remota. Nomen stellae proprium Rigil Kentaurus (saepe tantum Rigil Kent) est, quod est "centauri pes" in arabica lingua, sed universe secundum Bayer Alpha Centauri appellatur. Aliud nomen, sed rarum, Toliman est.
Alpha Centauri triplex stellarum systema est. Duae maiores stellae sunt, Alpha Centauri A et Alpha Centauri B (quae duplicem stellam faciunt), et pumilio rubra magis tenuis quae Proxima Centauri appellatur. Maior binaria stella, Alpha Centauri A, similis Soli est, sed paulo maior et fulgentior. Ut Sol, e classe spectrali G2 V est. Altera, Alpha Centauri B, minor et obscurior est, e classe spectrali K1 V. Hae revolvuntur alia circum aliam elliptico orbe (e = 0,52), se appropinquant usque ad XI,II unitates astronomicas (ua) et distant usque ad XXXV,VI ua. Spatium unius revolutionis est prope octaginta annos.

Partnerid